- NUCLEUS
- NUCLEUSScriptorierudito l. 2. Contra Iovinianum, memoratus, his verbis: Raro ieiunate, crebrius nubite. Nen enim potestisimplere opera nuptiarum, nisi mulsum et carnes et Nucleum sumpseritis, viribus opus est ad libidinem: quid sibi velit, non satis se videre ait Erasmus, nisi quod quidam nuclei putentur ad venerem facere. Gronevius accipit per synecodochen, pro quibusvis fructuum deliciis. Martial. l. 11. Epigr.87. v. 3.Mella dari, nucleosque iebet, dulcesque placentas,Et quidquid pueros non sinit esse trucet.Volucri quo Prasino passas uvas et nucleos, in praesepe posuisse Verum, refert Iui. Capitolin. c. 6. Gilda in Querolo, Quas illis sannas, quos rhonchos videas, nisi nummos asperseris? Nam si insuper nuces et sorba dederis, totum pupillum ceperis. Quem locum absurdum et pene ἀπροσδιόνυσον queruntur Eruditi. Proprie convenit in eos, qui pupillos venabantur, sive bonorum causâ sive ob florem aetatis. Semper enim expositum fraudibus simplex et incautum hoc genus: unde Verris dictum quoque emanavit, Puillos et pupillas certissimam esse praedam Praetoribus, Plautus Asinar. Act. 1. sc. 3. v. 64. Auceps quando concinnavit aream, offundit cibum. Aves assuescunt. Necesse est facere sumptum,q vi quaerit lucrum. Sic, inquit, si munusculis huiusmodi captaveris pupillum, totum eum capies et in potestatem rediges. Serenus Sammoniacus cadem etiam Medicinae causâ pueris data indicat:Proderit et pueris, quos dentis origo fatigat,Castaneas coxisse nuces et sorba vetusta.Quam purpuram ex aliquo antiquiore quoque sumpsisse videtur. Nam, ut apparet, id proverbium inde translatum in quosvis iactare est, qui monemur escam imponere hamis illam quam appetant pisciculi. Acerbos, inquit, habebis, nisi nummos dederis, quod si praeter hoc etiam convivia et ciborum delicias praebueris facies dulcissimos et plane tuos, eôdem eventu, quô nucibus et sortis pupillos demerentur. Vide Gronov. Observ. in Eccles. c. 19. De nucleo uvarum, quem Graeci τὸ γίσαρτον; et olearum, quem σίπνον, vocant. Vide Casaubon. ad Octavium Suetoniic. 76.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.